monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 100 > bnf15046.189 > 233 > ad Corinthios II, 10 > bsbClm14439.63 > sectio 19 > bnf9389.362 > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 12 > bsbClm14439.88 > 464 > sectio 8 > sectio 18 > bnf15046.192 > bavPal.lat.311.324 > bsbClm6224.410 > sectio 90 > bsbClm14439.68 > sectio 1 > bnf8907.603 > bsbClm14056.169 > csg899.27 > bnf15046.268 > csg68.404 > bnf17416.97 > bsbClm14439.89 > Matthaeus, 22 > bnf6796.87 > sectio 39 > uwbM.p.th.f.68.94 > uwbM.p.th.f.12.72 > csg51.264 > sectio > habCod.Guelf.81Weiss..175 > sectio 11 > bumMs.H125.138 > bsbClm14056.81 > bnf17416.127 > bavPal.lat.311.338 > csg207.103 > bumMs.H125.11 > bavPal.lat.311.340 > sectio 14 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 3
Quare autem spes est? Quoniam apud te propitiatio est. Et quae est ista propitiatio, nisi sacrificium? Et quod est sacrificium, nisi quod pro nobis oblatum est? Sanguis innocens fusus delevit omnia peccata nocentium: pretium tantum datum redemit omnes captivos de manu captivantis inimici. Ergo est apud te propitiatio. Nam si non esset apud te propitiatio, si iudex solum esse velles et misericors esse nolles, observares omnes iniquitates nostras, et quaereres eas; quis sustineret? quis ante te staret, et diceret, Innocens sum? quis staret in iudicio tuo? Spes ergo una est, Quoniam est apud te propitiatio. Propter legem tuam sustinui te, Domine. Quam legem? Quae reos fecit? Data est enim lex sancta, iusta, bona Iudaeis ; sed reos eos potuit facere. Non data est lex quae posset vivificare , sed quae ostenderet peccata peccatori. Peccator enim oblitus erat se, nec videbat se; data est illi lex, ut videret se. Fecit reum lex; liberavit Lator legis: Lator enim legis Imperator est. Lex data est quae terreat et constringat in reatum; et non solvit lex a peccatis, sed ostendit peccata. Et forte sub ipsa lege positus, animadvertit iste in profundo quanta fecerit contra legem, et sic exclamavit dicens, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Est ergo lex misericordiae Dei, lex propitiationis Dei. Illa timoris fuit, est alia lex charitatis. Lex charitatis dat veniam peccatis, delet praeterita, admonet de futuris; in via non deserit comitem, comes fit ei quem ducit in via. Sed concordandum est cum adversario, dum es cum eo in via . Est enim sermo Dei adversarius tuus, quamdiu cum illo non concordas. Concordas autem, cum coeperit te delectare facere quod dicit sermo Dei. Iam qui erat adversarius, fit amicus: sic, finita via, non erit qui tradat te iudici. Ergo propter legem tuam sustinui te, Domine; quia dignatus es legem misericodiae afferre, mihi dimittere omnia peccata mea, dare mihi de caetero monita ne te offendam: in ipsis monitis si quid forte titubavero, dedisti mihi remedium, quo te orem, dicens, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Hanc legem statuisti mihi, ut quomodo dimitto, dimittatur mihi. Propter hanc legem sustinui te, Domine. Exspectavi quando venias et liberes ab omni necessitate, quia in ipsa necessitate non deseruisti legem misericordiae.